Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/76/

80. De æcclesia Sancti Mameti et Sancti Johannis.

Vers 1019, juillet.

In conscribendis igitur donationibus hic ordo servandus est ut donatio prius nomen contineat donatoris deinde res quæ donatur et cui donatur. Quamobrem ego, in Dei nomen, Petrus et frater meus Stephanus cedimus et donamus ad locum sanctæ Dei æcclesiæ Conchacensis monasterii, qui est constructus in pago Ruthenico super fluvium Dordonis, et est consecratus in honore sancti Salvatoris ejusdemque genitricis semperque virginis Mariæ sanctique apostoli Petri, ubi sanctus Vincentius martir gloriosaque virgo et martir preclara Fides tumulati quiescunt, aliquid de res proprietatis nostræ in pago Arvernico, hoc est æcclesiæ nostræ quæ site sunt in fundo juris nostri, ex quibus superior consecrata est in honore sancti Mametis et subterior in honore sancti Johannis, et cum tres condaminis → Gloss. condaminis in dominio, et quarta, /77/ cum fevale, et cum pratum in dominio, et cum quinque mansos qui sunt in eadem villa cum omnibus adjacentiis ac pertinentiis suis, ex quibus duo sunt in dominio et tres cum fevale. Donant etiam censum isti quinque mansi unusquisque de sigile sextarium i et de civada sextarium i et unam gallinam. Donamus etiam illum mansum de Monte Rixano qui debet censum in dominio denarios viii, de sigile sextarium i et de civada sextarium i et i gallinam. Et in alio loco, donamus illum mansum de Rosino qui debet cesum in dominio denarios vi et de sigile sextarium i et de civada sextarium i et i gallinam. Hæc omnia superius nominata cedimus et donamus Deo et ad prephatum ejus altare et sanctis jamdictis, et monachis ibidem Deo servientibus, ubi Adalgerius nomen abbatis censetur, ita ut ab hac die et deincebs habeant potestate ex predictis rebus habendi et possidendi et quicquid in opus sanctorum juste voluerint faciendi. Presens vero donatio vel cessio ista inviolabilem omni tempore obtineat firmitatem.

Hactum die mercoris, v nonas julii, tempore quo Francorum regnum titulo reges Rotberti sublimari videtur. — S. Petri et Stephani qui hanc donationem scribere vel firmare rogavit. S. Gerberti. S. Eustorgii. S. Hugoni. S. Stephani. S. Geraldi.