Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/80/

86. Æcclesia de Villa Nova.

1087-1108, mars.

In nomine sanctæ et individue Trinitatis. Ego Dodo de Samatano dono sancti Salvatori de Conchas et sanctæ Fidei, et abbati Begoni et monachis qui in eodem Conchensi monasterio sunt et futuri sunt illum meum alodium et territorium de Vila Nova. Et est ipse alodus in comitatu Tolosano, in silva de Boccona, et habet fines et terminos: ex uno latere sicut gutta → Gloss. gutta de Bello Loco descendit in Cizeira et Gizeria descendit in Saldrima et sicut ipsa Saldrima se conjungit in alio rivulo quæ vocatur Sicig, et ex alio latere sicut ipse Sicig ascendit usque ad alodium de Sabonerias. Quantum infra istos terminos et fines habeo vel possideo aut aliquis homo vel femina habet per me totum et abintegrum dono et derelinquo sanctæ Fidi et suis monachis, pro salute animæ meæ, ita ut ab hac die, absque ulla inquietudine vel contrarietatæ, habeant, teneant et possideant. Quos si aliquis homo vel femina hanc donationem infringere aut inquietare præsumpserit, non valeat vindicare quod requirit, sed insuper viam omnipotentis Dei incurrat, et hæc donatio firma et stabilis permaneat.

Scripta carta ista in mense martio, vi nonas martii, feria vi, regnante Philippo rege. — S. Dodoni de Samathano qui hoc /81/ donum fecit. S. Donati Orombelli, Bernardi Aurioli, Bernardi de Sancto Felicio. — Ego Arnaldus Ademarus hoc donum laudo et firmo et totum quod infra supra scriptos terminos et fines habeo sanctæ Fidi et suis monachis dono. — Garsia de Orgils me scripsit.