Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/86/

92. Item.

924, février.

Locum sacrum sancti Salvatoris Conchas monasterii qui est constructus in honore Domini, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati requiescunt in corpore, ubi Rodulfus abba præesse videtur cum monachis suis ibidem Deo servientibus, et est juxta ecclesia qui est consecrata in honore sanctæ Mariæ genitricis Domini et sancti Petri qui est claviger cælestis. Hob oc igitur ego enim, in Dei nomine, Asterius, prompto animo vel bona voluntate, cedo ad ipso altario Dei cessumque in perpetuum esse volo, una pro remedio Rodulfo abbati.... prepositi et cuncta congregatione monachorum sancti Salvatoris Concas monasterii tam vivis quam defunctis vel pro cunctis fidelibus vivis sive defunctis, ut Dominus hac Redemptor noster remissionem concede nobis de peccatis nostris, propterea ego Asterius cedo ad ipso altario Dei vel ad ipsos sanctos, in cujus honore est consecratus, mansum meum ubi → Corrections Tendonus visus est manere; et est ipse mansus in pago Ruthenico, in aice → Gloss. aice Montiniacense, in loco que vocatur Vidilias, /87/ et est ipse mansus cum curto et orte, cum plantiriis → Gloss. garricis → Gloss. exeo et regresso, et cum plantiriis, cum pratis, pascuis, vel cum arboribus pomiferis, silvis, garricis, aquis aquarum via decursibus, quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur vel quantum in ipso aice visus sum aberæ sc. habere aberæ vel quantum ibi adquisiturus erit, totum et ab integrum cedo ad ipso altario Dei; et in alio loco cedo ad ipso altario Dei vinea mea quem ego cum labore edificavi, et est ipsa vinea cum ipsum caput mansum, et est in loco quæ dicitur Fasiaco, et habet fines: de superiore fronte vel de duas partes terra sancti Salvatoris, de alio latus terra de Verniolas, quantum ego in ipso loco visus sum habere vel quantum ibi edificavi, ista omnia jam supradicta cedo ad ipso altario Dei, consentiente Rodulfo abbato vel cuncta congregatione sancti Salvatoris, ad sacrificium vel luminaria concinanda → Gloss. concinanda; ea vero racione qui ipsum mansum velut ipsum caput mansum cum ipsa vinea vel ipsa carta habuerit in potestate per singulas noctes ante ipso altario luminaria persolvat, et per singulos annos in festivitate sancti Petri ipsa carta in capitulo legat, et ipsos monachos bene reficiat; et si negligens fuderit sancta Maria et sanctus Petrus sint illi ad condemnacione in die judicii. Sane de repetitione si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla aposita → Gloss. aposita vel subrogata persona qui contra hac carta cessione ista ulla calumpnia inferre voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat ad ipso altario vel ei servientes auri libras iii, sed insuper Deum propicium non babeat, sed sancta Maria et sanctus Petrus et omnes sancti et sanctas Dei illi sint ad condempnacione in die judicii, et in eadem damnacionem ubi Judas qui Dominum tradidit est condempnatus in ipsa dampnacione sit, et fiat anatema vivus et mortuus et quando resurgit in novissimo die et hic et in perpetuum, amen; sed presens cessio ista a me facta firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta cessione ista die lunis, xiii kalendas marcii1, anno xxvi, regnante Karlo rege. — S. Astario qui cessione ista → Corrections fiderit vel adfirmare rogavit. Rodulfus abba recognovi et cuncta congregacio sancti Salvatoris Conchas monasterii.

Torna su ↑

[Nota a pag. 87]

1. Le 13 avant les calendes de mars ne tombe un lundi ni en 923, ni en 924, ni en 925. Torna al testo ↑