Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/89/

95. De Vermocalmo.

997-1004, septembre.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Deusdet et uxor sua Aldiardis, juxta textum vendicionis constat nos vendidisse quod ita et vendidit, hoc est alodus noster de Vermocalmo, cum vineas, cum vernias → Gloss. trolio → Gloss. vernias, cum pratos, cum mansiones, cum ortos, cum trolio, cum terras cultas et incultas; et habet fines de uno latus rivo decurrente, de alio latus terra sancti Salvatoris; quantum de illo alode nostro aspicit vel aspicere videtur, illa tercia parte nostra totum et ab integrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fide, et domni Girberti abbati cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide, et per hanc carta manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precio, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi cv de Lemoticanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit in debitum, ita ut ab hanc diem teneatis possideatis et quicquid facere volueritis licenciam abeatis ad faciendum sane. Si quis nos, inmutatas /90/ voluntates nostras aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona aut calunia ulla generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse alodus cum ipsas vineas et cum ipsas terras valere potuerit in duplum sit redditurus, et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta vendicio ista die sabbati, in mense septembrio, regnante Rodberto rege. — S. Deusdet et uxore sua Aldiardis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Deusdet sacerdote. S. alio Deusdet. S. Bernardo. S. Gauzberto levita → Gloss. levita. S. Grimaldo sacerdote. — Saluster rogatus scripsit.

In illo concambio de illo sponsalicio de Vermcalmo que Deusdet fieri rogavit ad uxore sua Aldiardis: aripendos ii de vineas in illa Bezaria, et in alio loco in Calvolo aripendo i de vinea cum mansiones, cum curte et orto et verdiario.