Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/90/

96. Item de Vermocalmo.

997-1004, avril.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Addone et uxor sua Guidburgis, juxta textum vendicionis, constat me vendidisse quod ita et vendimus, hoc est alodus noster de Vermocalmo, unus caput mansus, cum vineas, cum orto cum terras cultas et incultas; et habet in se fines de uno latus terra sancti Salvatoris, et de alio latus terra Arlandi, et de alio vero latus terra Hugone, et de alio vero latus terra Ricardo, quantum intra istas fines concluditur totum et ab integrum vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide et a Girberto abbate, et per hanc cartam manibus nostris vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi x de Rutenis, et de ipso precio retro vos nichil remansit indebitum; ita ut ab hac die habeatis, teneatis, possideatis, et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona aut calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex /91/ est, et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicio ista sub die lunis, in mense aprili, regnante Rodberto rege. — S. Addoni et uxore sua Guidburgis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo. S. alio Bernardo. S. Aimono. S. Aganono. — Salustrius rogatus scripsit.