Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/91/

98. Item.

997-1004, octobre.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Gaucbertus levita → Gloss. levita, juxta textum vendicionis constat me vos vendidisse, quod ita et vendidi, hoc est alodus meus de Vermocalmo unus caput mansus, cum vernias → Gloss. vernias, cum terras cultas et incultas; et abet fines: de uno latus terra Bernardi, de alio latus terra Godalbergane, et de tercio latus rivo decurrente, et de quarto latus terra Deusde; quantum ad illo alode aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide, et domni Girberti abbate, excepto media vernia, cum cuncta congregacione sancti Salvatoris et sanctæ Fide, et per hanc cartam manibus vobis trado; unde accepi de vos precio, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi sex de /92/ Pogesos, et de ipso precio retro nos nichil remansit in debito; ita ut ab hac die teneatis, habeatis, possideatis et quicquid facere volueritis licenciam habeatis ad faciendum sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aut calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse alodus valere potuerit in duplum sid redditurus et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicio ista sub die sabbati, in mense octubrio, regnante Rodberto rege. — S. Gauzberti levita → Gloss. levita qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Deusdet. S. Agenoni. S. Deusdet sacerdote. S. Grimaldi. S. Rainoni. — Oddo monachus rogitus scripsit.