Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/92/

99. Item de eadem.

997-1004, mars.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Deusdet venditor, juxta textum vendicionis constat me vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisset, quod ita et tradidi, hoc est alodus meus unus pratus, cum verniarias → Gloss. albareddas → Gloss. gutta → Gloss. verniarias, cum albareddas, cum terras cultas et incultas, in loco que vocatur Vermcalmo; et habet ipse alodus in se fines: de uno latus gutta decurrente, de alio vero latus terra sancti Salvatoris et sanctæ Fidei; quantum ad illum alodem aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide et a domno Girberto abbate cum cuncta congregacione monachorum, et per hanc cartam manibus vobis trado; unde accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc est solidi xi de Lemoticanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit in debitum; ita ut post hanc diem abeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis ulla calumnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense marcio, /93/ regnante Rodberto rege. — S. Deusdet qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Aganoni. S. Aimoni. S. alio Deusdet. — Oddo monachus scripsit.