Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/98/

107. De Casmar.

911, mars.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ Conchas monasterio qui est in patria Ruthenica super fluvium Dordonis, et est constructa in honore domini et salvatoris nostri Jhesu Christi et sanctæ Marie et beati Petri principis apostolorum, ubi sanctus Vincentius et sanctæ Fides tumulati consistunt vel ceterorum sanctorum quorum reliquie ibidem condite sunt, ubi Rodulfus abba præesse videtur una cum monachis ibidem Deo famulantibus. Ob hoc igitur ego, in Dei nomen, Willelmus et uxor mea Ada, pro peccatis nostris minuandis seu pro genitore meo nomine Dadone et genitrice mea Rotrude et germano meo nomen Bernardo qui fuerunt condam et pro filio meo Ricardo, cedo ad ipsa casa Dei vel ad eisdem monachis aliquis de rebus nostris, oc est mansus noster qui per jure parentorum advenit. Et est ipse mansus in pago Ruthenico, in vicaria Montiniacense, in villa quæ vocatur Cassemare. Ipso manso cedimus ad ipsa casa Dei ubi Eldianus visus fuit manere; et est ipse mansus cum curti et orto, cum exeo et regresso, cum vinea, cum pratis, pascuis, silvis, garricis → Gloss. garricis, rivis aquarum, terra rustica vel suburbana, quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum ad ipsa /99/ casa Dei cedimus; ea vero racione ut quamdiu ego vivo usum et fructum michi reservio, et per singulos annos Adraldus monachus recipiat exinde censum modio devino, et post obitum meum ipsum mansum Adraldus monachus teneat quamdiu vivit, et post obitum suum sine ullo contradicente ad ipsa casa Dei remaneat in sacrestia. De repeticione mimine credo; si quis nos ipsi, inmutatas voluntate nostra, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla apposita vel subrogata persona qui contra cessione ista ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed componat ad partibus monasterii tantum et alium tantum quantum ipsas res melioratas valere potuerit induplum sit rediturus, et quod petit non vindicet, sed presens cessio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta cessio ista die jovis in mense martio, anno xiii, regnante Karlo rege. — S. Willelmo. S. Ada qui cessione ista fieri vel adfirmare rogaverunt. S. Begone. S. Bernerado. S. Guirardo. S. Rodulfo. — In Dei nomine, Asterius clericus scripsit.