Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/97/

106. Item de Vermcalmo.

997-1004, août.

Domino magnifico Girberto abbate. Ego enim, in Dei nomen, Grimaldus sacerdos venditor, juxta textum vendicionis constat me tibi vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisset, quod ita et traddi, hoc est alodus meus de Vermcalmo, cum vineas, cum vernias, cum pratos, cum mansiones, cum ortos, cum trolio → Gloss. trolio, cum terras cultas et incultas; et habet fines: de uno latus rivo decurrente, de alio latus terra sancti Salvatoris; quantum de illo meo alode aspicit vel aspicere videtur, illa tercia parte totum et ab integrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide, et domni Girberti abbati cum cuncta congregacione sancti Salvatoris et sancta Fide, et per hanc carta manibus vobis trado; unde accepi de vos precio, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi cv de Lemoticanos, et de ipso precio retro nos nichil /98/ remansit indebitum; ita ut ab hac diem abeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum. Sane si quis ego, inmutata voluntate mea, aud ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aud calumpnia ulla generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse alodus cum ipsas vineas et cum ipsas terras valere potuerit induplum sit rediturus, et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta vendicio ista die sabbati, in mense augusto, regnante Rodberto rege. — S. Grimaldo sacerdote qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverit. S. Deusdet. S. Deusdet sacerdoti. S. alio Deusdet. S. Bernardo. S. Gauzberto levita → Gloss. levita. — Girbertus rogitus scripsit.