Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/100/

109. De Trabaciago.

959, mai.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Rutenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi seu et gignentes eum parili est consecratus honore necnon et sancti Petri pincipis apostolorum seu et clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides tumulati esse videntur. Quamobrem ego, in Dei nomine, Hugo cedo vel dono a præfato monasterio cujus vocabulum est Concas, ubi Hugo abba visus est manere cum cuncta congregacione ibidem Deo /101/ famulantes, cedo mansum meum qui michi per conquistum → Gloss. conquistum obvenit, et in perpetuum cessum permaneat, hoc est mansus meus qui est in vicaria Neiracense, in villa quæ dicitur Trabaciago, ubi Tetbertus visus fuit manere, quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam dicta vel ad ipsos servientes, specialius tamen ad sanctæ Fidis martyris, ad sacrificium offerendum vel ad luminaria concinenda → Gloss. concinanda, pro amore Dei vel pro anime meæ remedium, ut Deus omnipotens veniam niichi parare dignetur, cedo cessione ista ad jam dicta casa Dei vel ad ipsos Deo servientes. Si quis ego ipse, immutata voluntate mea, aut ullus heres meus vel propincuus aut ulla apposita → Gloss. apposita persona qui contra hanc carta cessione ista ire aut ulla calumpnia generare præsumpserit, nullatenus vindicet, sed insuper componat ad ipsa jamdicta casa Dei seu ad ipso jam dicto rectore nec non ad ipsos servientes Dei tantum et alium tantum quantum ipse alodus eo tempore meliorata valere potuerit in duplum sit redditurus, et quod petit non vindicet, sed presens cessio ista inviolabilem obtineat firmitatem.

Facta carta cessione ista die mercoris, in mense maio, anno v regnante Lotario rege. — S. Genesio qui carta ista scriberse vel adfirmare rogaverat. S. Ava femina. S. Hugoni. S. Artmandi. S. Guitberti. S. Rotberti. S. Aigfredi. — Rotlandus rogatus scripsit.