Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/101/

110. De Serra in Montiniacense.

945, novembre.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi seu et sanctæ Marie virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides tumulati consistunt vel esse videntur. Quamobrum ego enim, in Dei nomen, Adalgrimus dator cedo vel dono ad præfato monasterio cujus vocabulum est Conchas, ubi Stephanus abba præesse videtur cum cuncta congregacione ibidem Deo famulantes, hoc est alodus meus unus caput mansus cum /102/ terra et vinea qui michi per conquistum → Gloss. conquistum advenit. Et est ipse caput mansus vel ipsa terra et ipsa vinea in pago Ruthenico, in ministerio = vocaria ministerio Montiniacense, in villa cujus vocabulum est Serra, illo caput mansus ubi Sigbrandus visus fuit manere. Et habet ipse caput mansus vel ipsa terra in se fines vel confrontaciones: de superiore latus strata puplica, et de duos latus terra sancti Salvatoris, et de subteriore latus rivo decurrente; quantum infra istas fines loqui totum et abintegrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso rectore seu ad ipsos Deo servientes, pro anima mea et pro anima Maraggardis et pro animas de cunctis consanguineis meis. In ea vero racione hoc facio: dummodo Guitbertus vivit, usum et fructum semper teneat; et post obitum suum, sancta Cruce et sancti Clementis remaneat in dominio, sine ullo contradicente sane. Si quis ego aut ullus de heredibus vel propinquis aut ulla emissa vel subroga persona fuerit qui contra vos ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat, sed componat tantum quantum et alium tantum ipsas res melioratus valere potuerint in duplum sit redditurus, sed presens donatio ista omnique tempore firma permaneat cum firmitate subnixa.

Facta cessione ista die sabbato, in mense novimbrio, anno x quod Lodovicus rex cepit regnare. — S. Adalgrimo qui donacione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Gualtado. S. Rainone. S. Hictore. S. Dodranno. S. Rodberto. — Teutbertus scripsit.