Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/102/

111. De la Serra.

984, août.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi seu et sancte Mariæ virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides tumulati esse videntur. Ego enim, in Dei nomen, Deusdet cedo vel dono uno manso de illa Serra, et habet ipse mansus fines vel confrontaciones: de uno latus terra Girardo, et de alio latus terra Ardengio, de tercio vero /103/ latus strata publica; et in alio loco, manso meo illo ubi Ebrardus visus est manere, et est ipse mansus in pago Ruthenico in vicaria Serniacense, et habet ipse mansus fines vel confrontaciones: de tres latus terra sancti Salvatoris; et in alio loco, illo manso meo de Vilense1, quantumcunque ad ipso manso aspicit vel aspicere videtur, quistum vel adinquirendum est, totum et ab integrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta. Illo manso de illa Serra et illo manso meo hubi Bernardus visus est manere, et illo manso meo de Eulense qui mihi per conquistum → Gloss. quistum → Gloss. conquistum obvenerunt, ipsos mansos cum boscos, cum vineas, cum pratis, cum terras cultas et incultas, quistum vel adinquirendum est, totum et integrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta vel ejusdem rectores, ut post hunc diem teneatis, possideatis, quicquid facere volueritis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus de propinquis meis aut ullus de heredibus meis aut ulla amissa vel subrogata qui contra donacione ista ire aut egere aut inquietare voluerit, hoc eis non liceat facere, sed faciunt quod lex est.

Facta carta donacione ista sub die lunis, in mense augusto, anno xxx regnante Lotario rege. — S. Deusdedit qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogaverint. S. Bernardo. S. Guirardo. S. Arlando. S. Bonefacio. S. Gonberto. — Benedictus scripsit.

Torna su ↑

[Nota a pag. 103]

1. Ou Julense Torna al testo ↑