Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/104/

113. Item.

943, novembre.

Domino magnifico Gauzberto monacho emptore. Ego enim, in Dei nomen, Dominica femina venditrice, consenciente viro suo nomine Leutardo, nos simul pariter venditores, juxta textum vendicionis consta nos ut tibi vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster tres conquistum → Gloss. aripendos de vinea qui nobis per conquistum obvenit. Et est ipse alodus vel ipsas vineas in pago Ruthenico, in ministerio Montiniacense, in villa cujus vocabulum est Serra. Et habet /105/ ipsa terra vel ipsa vinea in se fines vel confrontaciones: de superiore latus vinea Rainardo, et de alio latus gutta → Gloss. gutta decurrente, et de tercio latus terra sancti Salvatoris, de quarto vero latus terra Gauzfredo. Quantumcumque infra istas fines concluditur totum et ab integrum nos tibi vendimus et per hanc carta vendicione ista manibus nostris nos tibi tradionis transferimus atque transfundimus; et accepimus nos de te precium de presente, sicut inter nos et te bene convenit atque complacuit, hoc est in argento ↓ nota argento aut in res conpreciatas valentes solidi vi, et de ipso precio retro te nichil remansit indebitum; ita ut post hunc diem habeas, teneas, possideas et cui volueris derelinquas et facias exinde quicquid facere volueris, sine ullo contradicente sane, Si quis nos, emutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona fuerit... aut vendicione ista ire aut ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat vindicare quod repetit, sed insuper componat tibi tantum et alium tantum quantum ipse alodus ulloque tempore melioratus valere potuerit in duplum sit tibi rediturus, et in antea non vindicet, sed præsens vendicio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum omni firmitate subnixa.

Facta carta vendicione ista die lunis, in mense novimbrio, anno viii quod Lodovicus rex cepit regnare. — S. Dominica femina vinditrice. S. Leutardo viro suo consentiente, qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo. S. Benefacio. S. Rigualdo. S. Girardo. — Teutbertus scripsit.

Torna su ↑

[Nota redazionale a pag. 105]

È un caso raro nella scrittura, ma che probabilmente doveva essere frequente nell’uso, in cui si dice chiaramente che il prezzo in moneta è solo una misura del valore, ma il debito poteva essere saldato anche con un bene di valore equivalente. Torna al testo ↑