Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/105/

114. Item de Serra.

945, septembre.

In Dei nomen. Cessio sola sufficit sine jestorum, tamen in omnibus plenissima obtineat firmitatem. Quamobrem ego enim, in Dei nomen, Deusdet donator cedo atque condono ad dilecto homine amico meo, nomine Grimardo, præposito, aliquis de rebus proprietatis meæ, qui michi per conquistum → Gloss. conquistum obvenit, hoc est alodus meus una peciola de vinea; et est ipsa vinea in pago Ruthenico, in vicaria nomine Cense, in villa cujus vocabulum est Serra; et habet ipsa vinea in se fines vel confrontaciones: /106/ de superiore latus vinea vel terra Unilde et viro suo Adraldo, et de tercio latus terra Gonberto monacho. Quantum infra istas fines loquitur, totum et ab integrum tibi dono, ita ut post hunc diem habeas, teneas et cui volueris derelinquas, sine ullo contradicente, sane. Si quis ego aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra te aut donatione ista ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat vindicare quod repetit, sed insuper componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsa vinea ulloque tempus melioratus valere potuerit in duplum sit redditurus, et quod petit non vindicet, sed præsens cessio vel donatio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum omni firmitate subnixa.

Facta carta cessio vel donacio ista die venis, in mense septembrio, anno x quod Lodovicus rex cepit regnare. — S. Deusdedit donatore qui donacio ista scribere vel adfirmare rogavit, S. Rodberto. S. Rainoni. S. Girardo. S. Adraldo. — Teutbertus scripsit.