Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/109/

120. De Dagminanis.

Av. 1031-1065, octobre.

Sacro sancta Dei æcclesiæ Concas monasterio, ubi domnus Odalricus abbas et custus præesse videtur una cum norma monachorum. Ego igitur Doitrandus et uxor sua Bersoaizis, isti sunt donatores, consideravit casum fragilitatis humane, simulque tractans de Dei misericordia, ut pius Dominus misertus sit in die judicii, cedo, adque pro animas nostras remedio, ad supra dicta casa sancti Petri et sancta Fide rem itaque juriis meis quod insitum in pago Caturcino, ubi vocabulum est in Dagminanis. Et habet fines: de uno latus Arnal de Sancti Fronti, de alio latus terra Grimard et Doitran, desuper vinea Hugono de Vilaris, desubtis per illa strata. Quantum inter istas fines ego Doitrandus et uxor mea Bersoaizis visi sumus habere vel possidere totum et abintegrum donamus sancti Petri et sancta Fide, in tale vero racione, quamdiu vivimus, usum et fructum recipiamus et censum donet omnique anno super altario sancta Fide quatuor dinarios, et post dicessum nostrum quicqui teneat ipsum concensum /110/ donet. Si quis homo aut ullus de heredibus nostris contra carta ista ire aut inquietare aut tollere voluerit domino Deo et sancto Petro et sancta Fide, cum Datan et Abiron et cum Juda Scarioht sit particebs in infernum.

Facta carta ista in mense octubrio, feria v, domino Deo rege regnante. — S. Siguino. S. Raimundo. S. Willelmo. — Bonefacius scripsit.