Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/111/

122. De la Garriga.

997-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Hugo et uxor mea Aldeburgis venditores, juxta textum vendicionis constat nos tibi vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est medius aripendus noster de vinea que nobis per conquistum → Gloss. conquistum obvenit. Et est ipse medius aripendus in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in loco quæ vocatur illa Garriga. Et habet ipsa vinea in se fines: de uno latus terra Deusdet, de alio latus terra Bernardo, et de alio latus gutta → Gloss. gutta decurrente. Quantum ad ipso medio aripendo aspicit vel aspicere videtur totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fide, et domni Girberti abbati cum cuncta congregacione sancti Salvatoris et sanctæ Fide, ut per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit hoc sunt solidi viii de Lemovicanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebito; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licenciam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die veneris, in mense madio, /112/ regnante Rodberto rege. — S. Hugono et uxore sua Aldeburgis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Deusdet. S. Donadeo. S. Bernardo. S. Flodaldo. S. alio Bernardo. — Salustrius rogatus scripsit.