Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/113/

124. De Mossed.

908, juillet.

Domino magnifico Genesio emptore. Ego enim, in Dei nomen, Vidramnus et uxor mea Botaiz, nos ambo pariter venditores, consta nos tibi vindidissemus, quod ita et vindedimus, hoc sunt res nostras proprias qui nobis per conquistum → Gloss. conquistum obvenerunt, qui sunt sitas in comitatu Ruthenico, in ministerio Rutulense, in villa cujus vocabulum est Mosseto. Propterea nos vendimus vobis in ipsa villa mansos nostros quatuor, cum curtes et ortos, campas, pratis, pascuis, vineis, agacenciis → Gloss. exiis, agacenciis, aquis aquarum via decursibus, cultum seu et incultum, quesit vel quicquid adinquirendum est, omnia et ex omnibus, quantumcumque ad ipsos mansos aspicit aut aspicere videtur, totum et ab integrum tibi vendimus; unde accepimus nos de te precium de presente, sicut inter nos convenit aut nobis beneplacitum fuit, hoc est in argentum et in alias res conpreciatas valentes solidos cccl; tantum et nos pro ipsa precia istas res superius conscriptas vel denominatas in integrum nos tibi vendimus, et per hanc cartam vendiccionis manibus tibi tradimus ad jure proprium perpetualiter. Sane si quis fuerit in se in post modum, emutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus nostris aut ulla oposita vel emissa persona qui contra te aut præsens vindiccionem istam ire aut egere aut ulla calumpnia generare præsumpserit, illut quod petit non vindicet sed insuper componat una cum fisco auri libras in et s... repeticio nullum habeat effectum, et hæc vindiccio ista a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnixa.

Facta carta vendicione ista in mense julio, anno x regnante Karolo rege Francorum et Aquitaniorum. — S. Vidramno. S. Rotaiz qui hanc vendictionem istam scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Aigfredo. S. Guilaberto. S. Arleno. S. Abone. S. Rainone. S. Aboleno. — Garibaldus scripsit.