Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/114/

125. De Molarias.

1002, avril.

Domino nostro magnifico Girberto emptore abbate. Ego enim, in Dei nomen, Odilus et uxor mea Adalendis venditores, juxta textum vendiccionis constat me tibi vendidisse, quod ita et vendidimus, tradidisse, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster de Molarias, cum boscos, cum terras cultas et incultas, cum pratos, cum quantum in illum alodem aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fide, et Girberto abbate cum cuncta congregacione, et per hanc carta manibus vobis tradimus unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene convenit, hoc sunt solidi xxx de Pogesos et x Lemovicanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit in debitum; ita ut ab hanc diem teneatis, possidea et quicquid facere volueritis licenciam habeatis ad faciendum sane. Et habet ipse alodus in se fines: de duos latus rivo decurrente, de tercio latus terra sancti Salvatoris, de quarto latus vinea Ragamberto. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissas persona calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipsae alodus melioratus valere potuerit in duplum sit rediturus, et quod petit non vindicet, sed præsens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicione ista die lunis, in mense aprælio, anno vi regnante Rodberto rege. — S. Odilone et uxore sua Adalenda qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Haectore. S. Girberto. S. Hictore levita → Gloss. levita. S. Guidone. — Adalgerius scripsit.