Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/120/

133. De Roqueta.

Avant 1031-1065.

Decretum est et a fidelibus viris constitutum ut facinus uniuscujusque viri quod non redimitur afflicionibus saltim redimatur elemosinis. Idcirco ego Stephanus de Vigorone et uxor mea, paventes de tot flagicionum generibus quæ confitemur admisisse penitus, donamus de nostris concessis rebus monasterio de Conchas, quod consecratum est in honore nostri Redemptoris, quatenus idem Dominus adjutor noster sit et propicius, ubi beatissima virgo Fides tumulata quiescit, et ubi Odolricus, abba præest, villam que vocatur Rocheta, quantum in illam habemus vel habere videmur una cum fevalibus. Et ut hæc racio stabilitetur, firmamus donum sancti Salvatoris de Conchas et sanctæ Fidi, et abbati Odolrico et monachis ejusdem loci, in tali convenientia, ut filius noster Bonefacius sit monachus in eodem loco. Quod si ille, antequam sit monachus, mortuus fuerit, in ipsa convenientia sit monachus filius noster Gotefredus. Si vero idem mortuus fuerit, antequam sit monachus, remaneat de hinc sancto Salvatori et sanctæ Fidei. Retinemus ergo in ipsa villa, quamdiu vixerimus, ut unusquisque homo qui terram tenuerit donet nobis unum sestarium de frumento. Post mortem vero nostram, sit sancti Salvatoris et sancta Fide.