Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/127/

143. Claugianicas.

928, octobre.

Racio deposcit et virtus legum declarat sanxit auctoritas aut qualiscumque homo res suas in alteriis personis transferre voluerit profiteatur se re tantum cessisset, quia cessio sola sufficit sine gestorum adlegacione, in omnibus obtineat firmissimam firmitatem. Quamobrem ego igitur, in Dei nomen, Niguarius monachus cedo vel condono Rodulfo abbate aliquis de rebus proprietatis meæ qui michi per conquistum → Gloss. troilo → Gloss. clausum → Gloss. conquistum obvenit, hoc est mansus cum ipsa casa dominicaria, cum curto et orto, cum exeo et regresso, cum verdiario et cum ipso trolio dominico, vel cum ipsum clausum dominicarium de ipsas vineas. Et est ipsas res in pago Ruthenico, in ministerio = vicaria ministerio Sernasense, in loco quæ dicitur Claugianicas. Et habent ipsas vineas fines vel confrontaciones: /128/ de superiore latus terra Rainono, et de alio latus vinea sancte Fide martir Christi, de tercio latus per ipsa gutta → Gloss. gutta qui descendit in fluvium Dordonis. Quantum infra istas fines concluditur totum et ab integrum tibi cedo vel dono; ea vero racione, quamdiu ego vivo, usum fructum possideam, et post obitum vero meum Rodulfo abbatæ remaneat, sine ullo contradicente sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus meis vel propinquis aut ulla apposita vel subrogata persona qui contra carta vel cessione ista ire aut ulla calumpnia generare præsumpserit, nullatenus vindicet, sed insuper componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valere potuerint in duplum sit rediturus, et hoc quod petit non vindicet, set presens cessio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vel donacione ista die mercoris, in mense octubri, anno xxx regnante Karolo rege. — S. Niguario qui carta vel donacione ista scribere ved adfirmare rogavit. S. Gaucefredo, Oddono et Bernardo. S. Garifredo et Guarnario. — Hictor scripsit.