Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/129/

145. Claugianigas.

942, février.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Rutenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi pseu sic pseu sancte Marie virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides esse videntur. Quamobrem ego enim, in Dei nomine, Adalgrimus et uxor sua Raggardis et Eralius presbyter, nos simul pariter elemosinarii Gauzfredi qui fuit condam, nos simul pariter cedimus vel condonamus ad præfato monasterio cujus vocabulum est Conchas, ubi Stephanus abbas preesse videtur cum cuncta congregacione ibidem Deo famulantes, propter hoc cedimus vel condonamus ad prefato monasterio necnon et Gairardo et Siguino Abono pariter sacerdotes, hoc est alodus noster hunus caput mansus, cum vinea et terras, cum omnibus ajacenciis suis quæ ad ipsos pertinet. Et est ipse caput /130/ mansus vel ipsa vinea cum ipsa terra in pago Ruthenico, in ministerio Montiniacense, in aro de Claugianicas, in loco que dicitur ad illa Roca, ubi Gairardus visus est manere. Ipso caput manso cedimus ad ipsa casa Dei jamdicta vel ad ipsos sacerdotes superius nominatos, cum curte et orto, cum exeo et regresso, cum ipsa vinea et cum peciola de prato et peciolas de terras. Quantumcumque ad ipso caput manso aspicit vel aspicere dinoscitur, quaestum → Gloss. quistum vel adinquirendum est, totum et abintegrum cedimus ad ipsa jamdicta casa Dei vel ad ipsos sacerdotes Gairardo et Siguino, pro anime remedium Gauzfredi et Adalgarii et Avani et Willelmi et pro anima Adalgrimo et Raggardis vel cunctis consanguineis illorum tam vivis quam et defunctis, ut Deus omnipotens veniam nobis concedere dignetur. In ea vero racione hoc facimus, quamdiu Gairardus monachus et Siguinus sacerdus vivunt, usum et fructum teneant, sine ullo contradicente sane; et post obitum illorum eligant unum de sacerdotes qui ibi erunt in ipso monasterio, illi remaneat in ipsa racione jamdicta, et sicut fiat factum usque in finem saeculi. Et si ipse abba aut ullus rector æcclesiæ aut ullus homo ipsa terra jam superius nominata donare aut vendere voluerit, ira Dei incurrat super illum; et si hoc præsumpserit facere, donet Adalgrimus quinquaginta solidos ad ipsos sacerdotes jamdictis et recipiat ipsa terra jamdicta et faciat quicquid voluerit; set presens cessio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta cessione ista die martis, in mense febroario, anno vi quod Lodovicus rex cepit regnare. — S. Adalgrimo et Raggardis uxore sua. S. Eralio sacerdote qui cessione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernone, Guitfredo, Gairardo et Bernardo vel Airado. — Teutbertus scripsit.