Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/132/

148. Sentres.

997-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Agenus venditor, juxta textum vendicionis constat me vendidisse, quod ita et vendidi, tradidit, hoc est medius aripendus de vinea in loco quæ vocatur Sentres, qui mihi per originem parentorum ohvenit. Et habet ipse medius aripendus in se fines: de uno latus terra Frotardo, et de alio latus terra ad ipso venditore. Quantum ad ipso medio aripendo aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide et domni Girberti abbati cum cuncta congregacione sancti Salvatoris et sancta Fide, ut per hanc cartam manibus vobis trado; unde accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi x de Lemovicanos medios novos et medios veteros, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse medius aripendus valere potuerit in duplum sit rediturus, et quo petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicio ista sub die sabbato in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Aganone qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Frotardo, Bernardo et Deusdet. S. alio Bernardo vel Aimono. — Salustrius rogitus scripsit.