Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/132/

149. Item de Sentres.

997-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Raingarda et filius meus Gualterius et alius filius meus Bernardus et filius meus Siguinus et filius Hugo venditores, juxta /133/ textum vendicionis constat nobis vendidisse, quod ita et vendimus, tradidisse, quod ita et tradimus, hoc est una pecia de hosco et una petia de terra que nobis per conquistum → Gloss. conquistum obvenit. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco que vocatur Sentris. Et habet ipse alodus in se fines: de uno latus terra ad ipsos venditores, et de alio latus terra Frotardo et Austrino, et de tercio latus terra sancti Salvatoris et sancte Fidei. Quantum infra istas fines concluditur totum et abintegrum nos vendimus sancti Salvatoris et sancte Fidei, et a domno Girberto abbate cum cuncta congregatione monachorum; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi viii de Lemovicanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris qui contra carta vendicione ista ire aut ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista die marcis, in mense madi, regnante Rodberto rege. — S. Raingardis femine et filiis suis Galterio et Bernardo et Siguino et Hugono qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Aimono, Bernardo, Deusdet, vel alio Bernardo. — Oddo rogatus scripsit.