Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/142/

162. Item.

965, juin.

Domino magnifico Hugono abbate et cuncta congregacione monachorum sancti Salvatoris Conchas monasterii emptores. Ego enim, in Dei nomine, → Corrections Addraldus et uxor mea Injelberga venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster unus caput mansus, cum mansione et curte, cum exeo et regresso vel orto, cum vineas et trolio → Gloss. trolio, qui nobis per originem parentorum obvenit. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco quæ vocatur Jenoliago; et habet fines ipse alodus: de duas partes terra sancti Salvatoris, et de tercio terra Akapito, de quarto vero latus terra Abonio. Quantum ab istas fines concluditur totum et ab integrum vobis vendimus, et in alio loco una peciola de trilia → Gloss. trilia, et in alio loco campo huno. Totum vendimus nos vobis, et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt in res compreciatos valentes solidos c, et retro vos nichil remansit indebitum; ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ullus homo per ullo quoque injenio aut ulla amissa persona qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense junio, anno xi regnante Lotario rege. — S. Adraldo et uxore sua Injelberga qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare /143/ rogaverunt. S. Acapio, Isarno, Abbono et Bladino vel Abono. — Rodbertus scripsit.