Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/143/

163. Item de eadem.

Vers 1007.

Domino magnifico Arlaldo abbate emptore et cuncta congregacione sancti Salvatoris et sanctæ Fide. Quamobrem ego enim, in Dei nomine, Rainaldus et filius meus Deusdet vendimus illo alode nostro sancti Salvatoris et sancta Fide quæ nobis per originem parentorum justissime obvenit, hoc est demedius medaliada → Gloss. aripendus et una medaliada de vinea; et accepimus precium de monachos sancti Salvatoris et sanctæ Fide, hoc sunt solidi decem et septem. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco quæ dicitur Jenoliago; et habet in se fines: de uno latus terra sancti Salvatoris, de alio latus strata puplica, de tercio latus terra Gislane; quantum infra istas fines concluditur, totum sancti Salvatoris et sancte Fide vendimus. Si quis nos, inmutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense aprili, sub die sabbato, regnante Rodberto rege. — S. Rainaldo et filio suo Deusdet qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Deusdet, Adalierio et Bladino vel Bernardo seu Austorgo. — Oddo scripsit.