Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/147/

168. De Bonetenco.

997-1004, août.

Domino magnifico Girberto abbate et cuncta congregacione monachorum Conchas monasterii sancti Salvatoris emptores. Ego enim, in Dei nomen, Gairoardus et uxor mea Richeldis venditores, juxta textum vendicionis constat nos vos vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster in villa que dicitur Silva una peciola de vinea in parranil → Gloss. parranil; et in alio loco illa nostra parte de Bonetesco. Et habet in se fines vel confrontaciones: de una parte strata puplica, et de alio latus terra Oddone. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xxxii, et retro vos nichil remansit indebitum; et post bunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis in omnibus, sine ullo contradicente sane. Si quis, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ullus homo pro ullo quoque injenio aut ulla amissa persona qui contra vendicione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense augusto, regnante Rodberto rege. — S. Gairoardo et uxore sua Richeldis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo, Oddane, Folrado et Geraldo. —  Salustrius scripsit.