Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/148/

170. Item.

Vers 987, juin.

Domino magnifico Arlaldo abbate cum cuncta congregacione /149/ sancti Salvatoris Conchas monasterii emptores. Ego enim, in Dei nomen, Gauzfredus et uxor mea venditores, juxta textum vendicionis ego Gauzfredus et uxor mea vendimus, quod ita et vendidimus; tradimus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in aro → Gloss. aro quæ vocatur Licionicas; et habet ipse alodus fines: de duos latus terra sancti Salvatoris, de tercio latus terra Flodaldo et ad uxore sua. Quantum nobis ibi visi sumus habere vel possidere, cum ipso bosco, cum ipsa vinea, cum ipsa terra quæ ibi aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum nos vobis vendimus, tradimus atque transfundimus; et accepimus de sancti Salvatoris et de sancta Fide precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi x, et de precio nichil remansit indebitum; ut post hunc diem teneatis, possideatis, faciatis quicquid facere volueritis in omnibus sane. sic sc. si Sic nos, emutatas voluntates nostras, aut ullus de propinquis nostris aut ullus homo qui contra carta vendicione ista ire aut agere vel inquietare voluerit Dei licenciam non habeat ad faciendum.

Facta carta vendicione ista sub die veneris, in mense junio, regnantem domino Deo regem sperantem. — S. Gauzfredo et uxore sua qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Rainaldo, Flodaldo, et Arlando, vel Rainone. — Benedictus scripsit.