Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/150/

172. Item.

997-1031, mai.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est consecratus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati consistunt. Quamobrem ego enim, in Dei nomine, Rainus et item alius Rainus et Hugo et uxor sua Adaltrudis cedimus vel donamus ad prephato monasterio cujus vocabulum est Conchas illo alode nostro quæ nobis per originem parentorum obvenit justissime, hoc est unus caput mansus in loco quæ dicitur Mainberto ubi ipsi donatori visunt = visi sunt visunt manere; et in alio loco in ipso vocabulo, alius caput mansus ubi ipsi donatori visunt manere, cum vineas, cum terras, cum ortos, cum terras cultas et incultas. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense; et habet ipse alodus in se fines: de uno latus terra sancti Salvatoris et sancte Fide, de alio latus terra Bernardo, de tercio latus terra Begono, de quarto vero latus terra Stephano et uxore sua Aicheldis, et desubtus rivo currente. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum donamus sancti Salvatoris et sanctm Fide, et ad ipsos monachos in comunia, sine ullo contradicente sane. Si quis /151/ nobis, emutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donacione ista sub die sabbato, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Rainus et item alius Rainus et uxore sua qui carta donacione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Stephano, et Widoni, vel Arnaldi. — Saluster rogatus scripsit.