Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/154/

178. De Bedled.

Vers 1012.

Domino magnifico Airado abbate vel cuncta congregacione sancti Salvatoris Conchas monasterii. Ego enim, in Dei nomen, Adalgis femina et filii mei venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster in Betledo unus mansus qui nobis per conquistum → Gloss. conquistum obvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense; et habet ipse mansus unum molinum, cum prato, cum bosco, cum terras cultas et incultas, totum vobis vendimus. Et habet ipse alodus in se fines: de una parte terra Hugone, de alia parte terra Abono, de tercio latus terra ad ipsos sanctos, de subteriore latus rivo decurrente. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi quadraginta, et retro nos nichil remansit indebitum; et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis in omnibus, sine ullo contradicente sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ullus homo per ullo quoque injenio qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die marci, in mense septembrio, regnante Rodberto rege. — S. Adalgis et filii et filii mei qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Hugono, et Odolrico Roilio, et Adalgerio. — Saluster scripsit.