Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/153/

177. De Stanio.

903, janvier.

In Christi nomen. Placuit atque convenit inter virum venerabilem Rodulfo abbate seu et cuncta congregatione sancti Salvatoris Conchas monasterio ut aliquos homines fideles nostros, Eldeberto et Eldefredo seu et Ragamberto, eis de rebus nostris per prestariam aliquis concedere debuimus, quod ita et fecimus, hoc est mansum nostrum qui est in ministerio Rothenulense in loco qui dicitur Stanio ubi Rodulfus visus est manere, cum vineis, cum pratis, pascuis, silvis, garricis → Gloss. garricis, aquarum via decursibus, quantum ad ipsum mansum respicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum per prestariam vobis concedimus diebus vitæ vestre ad excolendum vel edificandum, ad quartum → Gloss. decimum → Gloss. quartum et decimum per singulos anno persolvendum. A partibus monasterii, diebus vite vestre nihil aliud vobis requirimus. Et si vos de ipsum mansum neglegentes fueritis, faciatis exinde sicut lex est. Et si ipse abbas vel ejus monachi se de hanc prestariam abstrahere voluerint, hoc eis non licitum est facere, sed similiter sicut lex est faciant, sed presens prestaria ista a nos facta omnique tempore firma permaneat.

Facta prestaria ista die martis in mense januario, anno v regnante Karlo rege. — S. Rodulfus abba qui hanc prestariam → Gloss. prestariam recognovit, et Eralius prepositus, Didimus decanus et custos /154/ æcclesie, Bego cellararius, Adraldus vestiarius, Berno monachus et levita → Gloss. portarius → Gloss. portarius pauperum → Gloss. levita, Willelmus portarius, Radbaldus portarius pauperum, Austrinus monachus, Basenus monachus et levita, Widmarus monachus, Niwarius monachus, Gontardus monachus, Widbertus monachus, Garibernus monachus, Wintrannus monachus, Hugo monachus, Rodgarius puer, Adraldus puer, Astarius adolescens, Widbaldus puer.