Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/159/

185. Item.

933 ou 934, octobre.

Placuit atque convenit inter virum venerabilem Adalgrimo vel uxore sua Raggardis vel Johanne abbate ex monasterio Conchas pseu sic pseu et ipsa congregacione sibi commissam ut aliquis de res illorum inter se concambiare deberent, quod ita et fecerunt. Donat jam dictus Adalgrimus vel uxor sua Raggardis ad partibus sancti Salvatoris monasterio Conchas pseu ad ipsum abbatem vel ad ipsa congregacione sibi commissam manso huno in loco que dicitur Verneducio, hubi Ingelradus et Leodoinus et Guarnarius visi sunt manere, cum ipsas mansiones vel cum ipsas vineas et cum ipsas terras. Et est mansus in pago Ruthenico, in ministerio Montiniecense; et habet ipse mansus vel ipsas vineas in se fines: de tres partes terra sancti Salvatoris, de quarto latus terra Adalgario. Et de ipso manso faciat ipse abbas vel ipsa congregacio Conchas monasterii quicquid facere voluerint. Et in ipso aice → Gloss. aice, manso huno in lo quæ dicitur ad illa Landa ubi Ingelbertus visus est manere, cum vineas, cum brolio → Gloss. brolio, cum terras, cum pratis. Et habet ipse mansus in se fines: de tres partes terra sancti Salvatoris, de quarto vero latus terra Adalgario. Et de illa Landa, dummodo Benjamin vivit, usum et fructum semper recipiat; et /160/ post hobitum Benjamin, faciat ipse abba vel cuncta congregacio Conchas monasterio quicquid facere voluerint. Donat jamdictus abbas Johannes de rebus sancti Salvatoris vel ipsa congregacio ad partibus Adalgrimo vel uxore sua Raggardis brolios cum terras. Et sunt ipsi brolii vel ipsas terras in pago Ruthenico, in ministerio = vicaria aro → Gloss. gutta → Gloss. aro → Gloss. brolii → Gloss. ministerio Montiniecense, in aro de mansos quæ dicitur Faisiaco vel Bosco; et habent ipsi brolii vel ipsas terras fines vel confrontaciones: de superiore latus strata puplica, et de alio latus terra Rainone per gutta decurrente usque in rivo que dicitur Divisione, de tercio vero latus terra Adalgerio per gutta decurrente usque in rivo quæ dicitur Divisione, de quarto vero latus per ipso rivo quæ dicitur Divisione. Quantumcumque infra ista fines concluditur vel ad ipsos brolios vel ad ipsas terras aspicit vel aspicere videtur, donat jamdictus abbas Johannos vel ipsa congregacio ad partibus Adalgrimo vel uxore sua Raggardis.... proprio, in ea racione, sicut in alio concambio loquitur, ut exinde de ipso concambio faciat Adalgrimus et uxor sua quicquid facere volueritis. De repetitione dico quod si ullus abbas vel ipsa gregacio aut ulla emissa persona qui contra hunc concambium istum ire aut agere præsumpserit, ejus peticio nullum habeat effectum, sed insuper componat auri libras iii, et hoc quod petit non vindicet; sed concambium iste firmus et incolumus permaneat cum stibulacione subnixa.

Facto concambio isto die lunis, in mense octubrio, anno v regnante Rodulfo rege. — S. Adalgrimo et Raggardis uxore sua consenciente qui concambium istum scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Aldoino, Gauzfredo, Willelmo, Rainone. — Teutbertus levita → Gloss. levita digito scripsit.