Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/162/

189. Bassiago.

955-985, avril.

In conscribendis autem donacionibus hic ordo servandus est ut /163/ prius nominetur nomen donatoris deinde cui donatur postmodum res quæ donatur. Ab hoc igitur, in Dei nomine, Poncius abba dono atque cedo aliquis de alode meo ad casa Dei jamdicta sancti Salvatoris vel sancta Fide in Conchas; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Ruthenulense, in villa que vocatur illas Vaxietas mansos quatuor, et in illo ... illo alode que de Ariberto conquistavit, cum casa dominicaria et cum vineas; et in Baisiago et in alio Baisiago mansos vi. Quantum ad ipso alode superius nominato pertinet, totum et in integrum post obitum meum sancta Fide remaneat, pro anima mea et pro anima Rodoardo, sine ullo contradictore sane. Si quis ego aut ullus homo qui hoc infrangere aut inquietare voluerit, ei non liceat, sed qui hoc petit quod lex est quoactus exolvat, et ulla peticio non habeat effectum, sed præsens auctoritas ista omnique tempore firma sit.

Facta carta donacione ista in die lunis, in mense aprilii, anno eo tempore regnante Lothario rege. — S. Poncione abba qui hoc scribere vel adfirmare rogavit. S. Aigfredo, Girberto, Calstone, Bonefacio, Bernardo. — Ainardus scripsit.