Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/168/

198. De Glaujanicas.

964, juin.

Locum sacrum sancte Dei ecclesie qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi pseu sic pseu sancte Mariæ virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati esse videntur. Ego enim, in Dei nomine, Giraldus cedo vel dono ad præfato monasterio cujus vocabulum est Conchas, ubi Stephanus episcopus et Hugo abba præesse videntur cum cuncta congregacione ibidem Deo famulantes, hoc est unus caput mansus, cum vinea et orto et cum terras et prato et cum omnibus ajacenciis suis, qui mibi per conquistum → Gloss. conquistum justissime obvenit; et est ipse caput mansus in pago Ruthenico, in ministerio Montiniecense, in aro cujus vocabulum est /169/ Claujanicas, que dicitur illa Rocha. In ea vero racione hoc facio: quamdiu Girardus presbyter vivit teneat et possideat, et post obitum meum Johannes frater meus teneat et possideat, et post obitum suum Teutgario nepote suo remaneat, et post obitum illorum sancti Salvatoris remaneat in comunia, pro anima Gauzfredi et Willelmi et Adalgrimi et Raingardane et parentes ejus et pro anima mea, ut Deus omnipotens veniam nobis ad judicium concedere dignetur.

Facta carta cessio ista die mercoris, in mense junio, anno x quod Lotharius rex cœpit regnare. — S. Girardo sacerdote qui karta cessione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Sigario, Umberto, Aldegario, Rigualdo, Riculfi. — Aribertus scripsit.