Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/169/

199. De Sentres.

997-1004, avril.

Domino magnifico Girberto abbate cum cuncta congregacione monachorum Conchas monasterii sancti Salvatoris et sanctæ Fidei emptores. Ego enim, in Dei nomine, Frotardus et uxor mea Odda venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster in loco quæ vocatur Sentres que de Gualtarium conquistavimus → Gloss. denariatas → Gloss. conquistavimus, sex denariatas de vinea. Et habet ipsa vinea in se fines vel confrontaciones: de uno latus terra Frotardo ad ipso venditore, et de alias tres partes terra Bernardo. Quantum infra istas fines concluditur, totum vobis vendimus; et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xx et quatuor, et de ipso precio retro vos nichil remansit indebitum; ut post hunc diem habeatis, possideatis, quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, immutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ullus homo per ullo quoque injenio aut ulla amissa persona qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense aprili, regnante Rodberto rege. — S. Frotardo et uxore sua Odda. /170/ S. Bernardo, Begono, Bernardo, Aganone, Bernardo, Frotardo. — Oddo rogatus scripsit.