Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/171/

201. De Altomonte.

996-1004, mars.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Hugo venditor, juxta textum vendicionis constat me tibi vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisse, quod ita et tradidi, boc est caput mansus meus de Alto Monto, cum boscos, cum vineas, cum terras cultas et incultas. Et habet ipse caput mansus in se fines: de duos latus terra sancti Salvatoris et de duos latus guttas → Gloss. guttas decurrentes. Quantum infra istas fines continet, totum vendo sancti Salvatoris et sancte Fide, et domni Girberti abbati cum cuncta congregacione sancti Salvatoris, et per hanc cartam manibus vobis trado; unde accepi de vos precio, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xiii de Lemoticanos, et de ipso precio nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aut ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse caput mansus, cum ipsas terras, cum ipsos boscos, valere potuerit in duplum sit redditurus, et quod petit non vindicet, sed præsens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicione ista die lunis, in mense martio, regnante domino nostro Jhesu Christo. — S. Hugono qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Stephano, Hugono, Deusdet, Hictorio, Begono. — Salustrius rogitus scripsit.