Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/170/

200. Vinea in Cadirago.

935, février.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est super alveum Dordonis, et est fundata in honorem domini nostri Jhesu Christi et sancte Marie semperque virginis necnon et sancti Petri clavijeri, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati consistunt, ubi Johannes abba vel cuncta congregacio ibidem Deo famulantes in Conchas monasterii præesse dignoscetur. Quamobrem ego igitur, in Dei nomine, Archantrudes femina donatrix cedo vel dono ad ipsa casa Dei jamdicta vel ad ipso abbate pseu sic pseu et ad ipsos Deo servientes, pro anima Archantrude et pro anima de viro meo Jaudoni et filio nostro Martino qui fuerunt condam, cessumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Ruthenico, in vicaria Rocnacense, in villa quæ dicitur Cadeiraco, hoc est vinea mea quæ mihi justissime per conquistum ohvenit. Et hahet.ipsa vinea fines in se: de uno latus vinea Fredolone, et de alio latus vinea sancti Salvatoris, et de superiore latus vinea Guntaldo, et de supteriore latus strata puplica. Quantum enim superius nominatum est totum cedo vel condono ad ipsa casa Dei vel ad ipsos Deo servientes, ita ut post hanc diem habeant potestatem tenendi, commutandi, vendendi, et faciant exinde in omnibus quicquid facere voluerint sane. Si quis ego ipsa in postmodum, inmutata voluntate mea, aut ullus heres meus vel propinquis qui contra hanc carta cessione ista ire aut ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat insuper componat partibus sancti Salvatoris tantum et alium tantum quantum ipsa vinea eo tempore meliorata valere potuerit in duplum sit reditura, et quod petit non vindicet, sed præsens cessio ista inviolabilem omnique tempore obtineat firmitatem.

Facta carta cessione ista die jovis in mense februario, anno vi regnante Rodulfo rege. — S. Archantrude qui cessione ista fieri vel adfirmare rogavit. S. Bernardo, Jaudone, Fulcuino, /171/ Lanbrando, Costavulo. — In Dei nomine, Teutbertus presbyter digito scripsit.