Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/172/

203.

1060-1107, octobre.

In nomine Dei Patris omnipotentis ejusque unigeniti Filii domini nostri, qui ad hoc incarnari voluit ut eos qui sub peccati jugo detinebantur in libertate filiorum adoptaret. Quatenus et ipse nobis nostra peccata relaxare dignetur, sub nostre jugo servitutis homines depressos relaxare decernimus. Ipse etenim dixit: « dimittite et dimittetur vobis; » et apostolus: « omnes enim vos fratres estis. » Ergo, si fratres sumus, nullum ex fratribus quasi ex debito ad servicium cogere debemus. Et iterum ipsa veritas testatur: « ne vocemini magistri. » Igitur si arguit humane prelacionis arroganciam, multo magis dominacionis violentia. Unde et nos ego Petrus et Gerbertus, tam competentibus testimoniis correcti, hos servos et ancillas, videlicet /173/ Jeraldum nomine, cum uxore et filiis et filiabus, et cum sorores ipsius Jeraldi Ildegarda et Ingelberga, cum filiis et filiabus eorum, ab omni jugo servitutis, cum omnibus rebus suis et cum liberis suis, si qui ab eis vel ab eas sunt procreandi, absolvimus; ita ut in quascunque mundi partes voluerint liberaliter pergant, nec unquam alicui ex nostro jenere vel familia pro servili condicione respondeant.

Facta carta ista in mense octobrio, feria v, regnante domino et Franchorum rege Philippo. — S. Petri et Girberti fratrum qui carta ista scribere et firmare jusserunt. S. Deusdet de Panaddo, Deusdet Hictori, Hugoni Hildegerii, fratris ejus Gerberti, Geraldi, et filii ejus Duranti. — Poncius monachus et levita → Gloss. levita scripsit.