Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/173/

205. De Aurias Cumbas.

Vers 1012, mai.

Domino magnifico Airadus abbas cum cuncta congregatione Conchas monasterii emptores. Ego enim, in Dei nomen, Stephanus et uxor sua Aicildis venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster qui est in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense in vocabulo qui dicitur Aurias Cumbas, hoc sunt vineas, terras, boscos, albareda → Gloss. albareda, terras cultas et incultas; et habet ipse alodus in se fines de totas partes terra sancti Salvatoris et sancta Fide. Quantum infra istas fines aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendimus vobis sancti Salvatoris et sanctra Fide, et a cuncta congregacione Conchas monasterii, et per hanc carta manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precio, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xxi de denarios Ruthenensos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis nobis, inmutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona aut calumpnia ulla generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbati, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Stephano et uxore sua Aicheldis /175/ qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Umberto, Guidoni, Rainoni, Hugoni, Aldebert. — Saluster rogatus scripsit.