Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/175/

207. De Cumbres.

996-1004, mars.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Odalricus venditor, juxta textum vendicionis constat /176/ me tibi vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisse quod ita et tradidi, hoc est boscus cum ipsa terra qui mihi per origine parentorum justissime obvenit. Et est ipse boscus cum ipsa terra in vicaria Dunense, in loco que vocatur Cumbres; et habet in se fines: de uno latus terra Isarno, de alio latus terra Hugono, de tercio latus rivo decurrente. Quantum infra istas fines continet, totum et abintegrum vindo sancti Salvatoris et sancta Fide, et domni Girberti abbatis cum cuncta congregacione sancti Salvatoris, et per hanc carta manibus vobis trado; unde accepi de vos precio, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xlv de Lemoticanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aut ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse boscus cum ipsa terra valere potuerit in duplum sit redditurus et quod petit non vindicet, sed præsens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicio ista die veneris in mense martio, regnante domino nostro Jhesu Christo. — S. Odalrigo qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Bernardo, Adalgerio, Frotardo, Begono, Ictore. — Oddo rogitus scripsit.