Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/176/

208. Carta Austrino de Siligas.

932, juin.

Domino magnifico Austrino et uxore sua Guadburgis emptores. Ego enim, in Dei nomine, Guarnarius vinditor consta me vobis vendidisse, quod ita et veudidi, hoc est alodus meus Quamprius qui mihi de conquisto obvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria sancti Gervasii, in loco quæ nuncupatur Siligas, hoc est vinea mea quem ego data habeo a medio planto → Gloss. a medio planto; et habet fines ipsa vinea: de tres partes terra ad ipso venditore et de quarto vero latus terra Rodberto. Quantumcumque infra istas fines in ea juxta est possessio aut postea debodinagta → Gloss. debodinata erit /177/ ipsa vinea, quantumcumque in ea pars est quæ ad me contigit vel quantum in ea est possessio, totum et abintegrum vobis vindo; et accipio de vos precium, sicut inter nos convenit, hoc est in argento aut in alias res compreciatas valentes solidos lx, et per hoc precio aut per hanc cartam vendicionis manibus vobis trado, transfero atque transfundo ut post hac die habeatis, teneatis, possideatis et faciatis exinde in omnibus sane quicquid facere volueritis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego ipse, inmutata voluntate mea, aut ullus ex heredibus meis aut ulla opposita vel subrogata persona qui contra carta vindicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, componat vobis auri libras iii, argento pondera v, et sua peticio nichil valeat, sed præsens vendicio ista a me facta firma permaneat et inconvulsa cum omni firmitate.

Facta carta vendicione ista in mense junio, sub die sabbato, anno iii quod Radulfus rex cepit regnare. — S. Warnario qui vindicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Johanne, Cassanardo, Bernardo, Gauzberto, Jenesio, Atagone, Ragamberto. — Benedictus scripsit.