Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/479/

212. De illa Becia in Dunense.

852, mars.

Sacrosancte æcclesiæ sancto Salvatori et sancti Petri vel aliorum sanctorum Conchas monasterio qui est situs in patria Ruthenica super fluvium Dordonis, ubi venerabilis Bego abba praeesse videtur cum monachis ibidem Deo famulantibus. Ego /480/ enim, in Dei nomen, Cautela, consentientes infantes meos Gariberto presbytero vel alios, cedimus ad ipsa ecclesia Dei aliquid de rebus propriis meis, pro animæ meæ remedium, ut ante tribunal Christi veniam merear accipere, hoc est manso meo in patria Ruthenica, in vicaria Dunense, in loco qui dicitur prope illa Becia; ipse mansus habet fines: de uno latus rivo decurrente qui de ipsa Becia surgit, de alio latus strata puplica et descendet in ipso rivo, de tercio latus subjungit a terra de ipsa Becia, de quarto vero rivo Limione. Infra istas fines, in integrum cum omni super posita cedo ad ipsa casa Dei cum suis rectoribus pro elemosina mea, et de meo jure et potestate in jure et dominacione ipsius ecclesie per hanc epistola cessionis trado atque transfundo ut faciant rectores ipsius ecclesie de jamdictas res in omnibus quicquid voluerint. De repeticione vero si ego ipse aut ullus heres meus aut ulla amissa persona qui contra hanc cessione ista fieri vel adfirmare rogavit ire aut contracausare temptaverit, componat tantum et alium tantum quantum ipsas res valet, et quod petit non vindicet, sed præsens cessio ista a me facta omni tempore firma permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta cessione ista in mense martio, anno xii quod domnus Lotharius adsumpsit imperium. — S. Gariberto presbytero consentiente, Guarnario, Sidranno, Guarino, Gontardo, Vitale, Eldrado, Aicardo, Airado. — Rodulfus scripsit.