Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/179/

211. Del Granari.

981, août.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi seu sancte Marie virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sancta Fides et sanctus Vincencius tumulati esse videntur. Ego enim, in Dei nomine, Dotrandus cedo vel dono una vinea mea de illo Granario; et habet ipsa vinea fines et confrontaciones: de tres latus terra sancti Salvatoris, de quarto vero latus terra sanctæ Mariæ; et est ipsa vinea in pago Ruthenico, in vicaria Dunense. Quantum ad ipsa vinea aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta vel ejusdem rectores, ut post hunc diem teneatis, possideatis et faciatis quicquid facere volueritis sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus de heredibus meis aut ulla amissa persona vel subrogata qui contra carta donatione ista ire vel agere aut inquietare voluerit, hoc eis non liceat facere, sed faciunt quod lex est.

Facta carta donacione ista sub die martis, in mense augusto, anno xxii regnante Lothario rege. — S. Dotrando qui carta donacione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Aldegerio, Umberto, Siguario, Stephano, Rainoni. — Benedictus rogatus scripsit.