Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/182/

216. De Merledo.

950, novembre.

In Dei nomen. Cessio sola sufficit sine gestorum, tamen in /183/ omnibus obtineat firmitatem. Quamobrem ego enim, in Dei nomen, Ingelradus cedo vel dono ad dilecta sponsa mea et ad filio meo Rainaldo et matre mea nomine Rodberga aliquis de rebus nostris qui michi per conquistum obvenit, hoc est una peciola de vinea qui michi per conquistum → Gloss. ministerio = vicaria conquistum obvenit; et est ipsa vinea in pago Ruthenico, in ministerio Montiniacense, in loco cujus vocabulum est Merledo; et habet in se vinea fines vel confrontaciones: de superiore latus terra Samuel, et latus terra Gariberno, et de tercio latus vinea sancti Salvatoris vel gutta → Gloss. gutta decurrente; quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis cedo vel dono. In ea vero racione hoc facio, quamdiu vivit mater mea nomine Rodberga et filius meus, usum et fructum teneant, et post obitum illorum ad filias meas remaneat Martinse et ad sorrores suas, et post obitum illorum sancti Salvatoris remaneat, sine ullo contradicente sane. Si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona fuerit qui contra te et vos aut carta vendicione ista ire vel ulla calumnia jenerare præsumpserit, hoc ei non valeat vindicare quod repetit, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipsa vinea tempore meliorata valere potuerit in duplum sit vobis reddituri, et in antea non vindicet, sed præsens omnique tempore firma et stabilis donacio ista permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta cessione ista die jovis, in mense novembris, anno xv Lodovicus rex cepit regnare. — S. Ingilrado qui carta cessione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Deusdet, Remidio, Guarnario, Bernardo, Gariberto. — Guitbertus scripsit.