Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/185/

220. Severiago.

914, juin.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est constructus in honere domini nostri Jhesu Christi seu et sancte Marie virginis nec non et sancti Petri clavigeri, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati esse videntur, ubi vir venerabilis Rodulfus abba præesse videtur cum monachis ibidem Deo famulantibus. Ego enim Ardingus, considerans pondus eterni judicii, pro peccatis meis minuandis, ut michi pius et misericors Dominus ad judicium veniam tribuere dignetur, propterea cedo ad ipsa casa Dei aliquid de rebus proprietatis meæ qui michi justissime per parentorum obvenerunt, sunt sitas in pago Ruthenico, in ministerio Rothenulense, in villa quæ dicitur Severiaco, hoc est casa mea dominicaria, cum curte et orto, cum exeo et regresso; similiter in ipsa villa mansos quatuor ubi Abbo vel Ingelradus nec non et Gairao seu et Eldebertus visi sunt manere; et in alio loco que dicitur Crispiacus manso uno ubi Garibernus visus est manere. Istos mansos superius nominatos cum curte et orto, cum exeo et regresso, cum terras cultas et incultas, cum pratis, pascuis, vel cum omnibus ajacenciis suis, vel quantumcumque in ipsas villas visus sum habere vel possidere, totum /186/ et abintegrum cedo ad ipsa casa Dei vel ad ipsos servientes Deo. Et in alio loco, in villa que dicitur Bassiago mansos tres et apendaria una ubi Isembertus et Ermenrigus vel Aigo visi sunt manere, cum curtes et ortos, cum exeos et regressos, cum pratis et pascuis, vel cum omnibus ajacenciis suis, vel quantumcumque in ipsa villa visus sum habere vel possidere, totum et abintegrum cedo ad ipsa casa Dei seu ad ipsos Deo servientes, pro remedium animæ meæ vel pro animæ Eliani avunculi mei seu Segbaldo genitore meo et genitrice mea Gondrada nec non et Samuel fratre meo vel etiam Didimo seu et Lautardo nec non et Austrino, ut Deus omnipotens veniam nobis concedere dignetur. Eadem vero racione hoc facimus ut, quamdiu ego Ardingus et filius meus Bego vivimus, usum et fructum habeamus, et post obitum vero meum, si filius meus Bego me supervixerit, omnibus diebus vite sue per singulos annos tres caritates ↓ nota caritates ad ipsos monachos persolvat, post obitum vero nostrum amborum, ad ipsa casa Dei remaneat vel ad ipso rectore seu ad ipsos servientes, sine ullo contradicente. Sane si quis ego ipse, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra hanc carta cessione ista ire aut ulla calumpnia generare præsumpserit hoc ei non liceat vindicare, sed insuper componat ad ipsa casa Dei seu ad ipso rectore necnon ad ipsos servientes Deo tantum et alium tantum quantum ipsi mansi eo tempore meliorati valere potuerint in duplum sit rediturus, et quod petit non vindicet, sed præsens cessio ista inviolabilem omnique tempore obtineat firmitatem.

Facta carta cessione ista in mense junio, anno xvi regnante Carlo rege. — S. Ardingo qui cessione ista fleri vel adfirmare rogavit. S. Gonberto, Adalgario, Airado, Ebrardo, Gairardo, Olibane, Gairardo. — Adraldus scripsit.

Torna su ↑

[Nota redazionale a pag. 186]

Caritas il Du Cange elenca ben 13 significati diversi che questo termine assume nel Medioevo; tra questi, direi che quello più adeguato al contesto è il n. 3: quævis extraordinaria refectio, maxime illa quæ fiebat extra prandium et cœnam, in Monasteriis; né molto diverso è il significato particolare che sotto queta voce appare come Charitas vini quæ præbebatur Monacho in ejusmodi refectionibus extraordinariis. Torna al testo ↑