Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/186/

221. De Camarasa.

1075, 4 mai.

In Dei nomine. Ego Ramundo Jhoannes dono domino Deo et sanctæ Fide Conchas omne meum directum quas habeo infra terminos de castro Camarasa sive in ipso castro id sunt terras et vineas et mansiones, totum meum dirctum dono ad supradictis /187/ sanctis, in tali conventum dono hæc omnia supra scripta ut ego teneam et possideam in vita mea; et mittam domino Deo et sancte Fide per unum quemque annum mancusos iii; et si michi evenerit mors sine proles, remaneat ad jamdictis sanctis ad illorum plenissimum proprium; et si habeo proles legitimos, teneant et possideant in vita illius et per unumquemque annum donent ad supradictis sanctis mancusos iii, et quando eis evenerit mors, sinon habent proles, remaneat sicut superius scriptum est ad jamdictis sanctis; et si habent proles, similiter teneant et possideant et donent domino Deo et sancte Fide in unumquemque annum mancusos → Gloss. mancusos iii de auri. Et terra vinea quas habeo infra terminos de castro al entorn similiter dono domino Deo et sancte Fide, sicut jam scriptum est superius. Volo namque ut ista donatio firma permaneat omnique tempore. Quod si ego donator aut nullus homo viri vel femina qui contra hanc cartam donacionis venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare quod requirit, sed componat aut componant in duplo cum suam melioracione, et non sit dirupta.

Acta carta donatio im nonas madii, anno xv rex Philippi. — S. Rainoni qui ista carta donacionis rogavi scribere firmavi et ad testes firmare rogavi. S. Bernard Raimon, Bernard Borrel, Willelm Bernard castellani. — Raimundus scripsit.