Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/189/

224. De Sentres.

Vers 1012, février.

Domino magnifico Airado abbate vel cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide emptores. Nos enim, in Dei nomen, Ringarda et filii mei Gualterius et Hugo et Sigoinus venditores, juxta textum vendicionis constat nos vendidisse, quod ita et vendimus, tradidisse, quod ita et tradimus, hoc est alodus noster que nobis per eruginem = originem eruginem parentorum justissime obvenit; /190/ et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco que dicitur Sentres, hoc est unus mansus cum vineas, cum boscos, cum trolio → Gloss. versnias → Gloss. albareddas → Gloss. beciarias → Gloss. trolio, cum mansione, cum vernias, cum albareddas, cum pratos, cum beciarias, cum terras cultas et incultas, excepto illas vineas, hoc sunt duo aripendi quæ Aggena in ipso loco habet totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi centum sexaginta de Lemoticanos. Et habet ipse alodus in se fines: de uno latus rivo decurrente, de alio latus terra sancti Salvatoris et sancte Fide, de tercio terra Frotardo et Austrino filios Bernardo et Aldeburgis sorore illorum, de quarto vero latus terra Aggenane. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancte Fide, et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra hanc carta vendicione ista calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat vindicare, sed faciat sicuti lex est.

Facta carta vendicione ista in mense febroario, feria iiii, regnante Rodberto rege. — S. Raingardis, et Gualterii, et Ugoni et Siguini qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Villelmo, Bernardo, Austrino, Petroni, Deusdet. — Saluster scripsit.