Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/189/

223. Campo in Villa de Serra.

974, janvier.

Domino magnifico Hugono abbate et cuncta congregacione monachorum sancti Salvatoris Conchas monasterio emptores. Ego enim, in Dei nomen, Odalgadis femina vendetrix, juxta ’ textum vendicionis constat me vobis vendidisse, quod ita et feci, hoc est alodus meus unus campus qui michi per hereditatem obvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Montiniacense, in villa que vocatur Serra; et habet ipse alodus in se fines vel confrontaciones: de duos latus terra sancti Salvatoris, de tercio latus terra Bernardo, de quarto vero latus strata puplica. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vindo; et accepit de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc est in res compreciatas valentes duos solidos et dimidium de denarios, et retro vos nichil remansit indebitum; et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis, quicquid volueritis facere faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis, aut ullus vel ulla amissa persona qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donatione ista sub die veneris, in mense januario, anno xx regnante Lothario rege. — S. Odalgudis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Aldegerio, Ardengo, Girardo, Austrino, Gauzfredo, Aldeberto. — Rodbertus scripsit.