Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/191/

226. De Begaria et Galiaco.

964, novembre.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est fundata in honore domini nostri Jhesu Christi et sancta Fide vel’aliorum sanctorum, qui est fundatus super alveum Dordonis, ubi domnus Hugo abba rector præesse videtur. Ob hoc igitur ego enim, in Dei nomen, Abo cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supradicta illo manso meo de illa Beceira, cum Monte Caprerio et Rivopedroso, et cum illa Fabrica, et in ipso loco una apendaria ubi Guido visus est manere, et in Galiaco duos mansos; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Rotlinacense, cum quantum ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur, quistum → Gloss. quistum vel quod inquirendum est, totum et abintegrum ad ipsa casa Dei jam supradicta cedo vel dono, ita ut post ac die rectores sancta Dei æcclesiæ teneant et possideant in omnibus sane. Si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis vel ulla emissa persona qui contra hanc carta donacione ista ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciant quod lex est.

Facta carta donacione ista sub die jovis, in mense novimbrio, anno x regnante Lothario rege. — S. Abono qui carta donacione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Isalgaro, Bernardo, Austrino, Sicherio, Umberto.