Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/193/

229. Del Lacunas.

996-1030, novembre.

Domino magnifico Deusdet et Jorio emptores. Ego enim, in Dei nomen, Rainaldo et uxor sua Rainildis et Arnaldo et soror sua Stephana, istis pariter vinditores, vindimus vobis una peciola de vinea et alia de terra qui per hereditatem nobis hoc venit qui est in urbe Caturcino, in vicaria sancti Aviti, in vila Lacunas; et habet fines in se: de uno latus vinea Jadgerio, et de alio latus vinea Rainaldi et de alios duos latus vias puplicas. Quantum infra istas fines concluditur vindimus vobis, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidos hocto et denarios octo in per ista preciata vero, ut post hodiernum diem habeas, teneas, vel possideas, et facias exinde quicquid facere volueris. Sane si nulius homo inquietare voluerit, componat quod lex est, et in antea firma stabilis cum stipulacione subnixa.

Facta carta in mense novimbri, feria iii, domino Deo regnante et Rodberto rege. — S. Jadgerio, Grimaldo, Rainaldo, Rigualdo, Grimaldo. — Et in ipso loco una peciola de vinea quæ laxavi Landrigo domino Deo et sancta Fidis, pro anima sua et pro patrem suum et matrem suam pro animas redimendas, et si nulius homo inquietare voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat et a portas paradisi extraneus permaneat. — Arnaldus scripsit.