Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/195/

231. In Duningas.

927, octobre.

Domino magnifico Gairardo emptore. Ego igitur, in Dei nomine, Norbertus presbyter venditor, juxta textum vendicionis consta me tibi vendidisse, quod ita sibi vindedi, tradidi, quod ita et tradedi, aliquis de res proprietatis mee, quæ michi ex erugine = origine erugine parentorum legitime obvenit, hoc est terra qui est in pago Ruthenico, in ministerio Balciacense, in loco quæ dicitur Duningas; et habet fines: de duos latus terra Godalberto, et de alios duos latus terra de fisco communi. Quantum istas fines concluditur, totum et abintegrum tibi vindo; unde accipio de te precium de præsente, sicut inter me et te bene fide complacuit atque convenit, valentes solidos x, et de ipso precio retro te emptore nichil remansit indebitum. Sane si quis ego ipse, inmutata volunptate mea, aut ulla amissa persona vel subrogata qui contra tæ aut contra carta vendicione ista ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat vindicare, sed componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsa terra jamdicta eo tempore meliorata valere potuerit in duplum sit tibi redditurus, coactus exolvat et quod petit non vindicet, sed præsens carta vendicio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vendicione ista sub die lunis, in mense octubri, anno xxviiii que Karolus rex cepit regnare. — S. Nodberto presbyter qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Adalrado, alio Adalrado, Desiderio, Ingilbado, Gairardo. — Teutbertus rogatus scripsit.